Regnante illustrissimo rege sancto erico in suecia uenerabilis pontifex beatus henricus de anglia oriundus conspicuus uite sanctitate et morum honestate vpsalensem regebat ecclesiam Quibus cultum informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus et ecclesiastice dignitatis prepolentem amoris intimi complectebatur et sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas talium ac tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari non erat tunc formidini ut regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei iustum regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur illo tempore ecclesia crescens in tempore dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes accuere non audebant cum rex sedens in solio intuitu suo omne disciparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero plebs tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna frequenter sanctus rex assumpto secum ex ecclesia upsalensi beato henrico collecto exercitu contra nominis Christi suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophetorum plantulas ad corroborandum cultum patribus illis audacter remansit non se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei dilatare O quantus fidei feruor quantus diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro paucorum et pauperum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris Frater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio per sex annos passus est dolorem capitis uehementem qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per eius auxilium liberaretur ante corpus sancti in signum gracie sibi factae caput de cera factum suspenderet et martirem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet a longo langore fuit protinus liberatur Quedam mulier in kyru grauem cecitatem passa per annum uouens peregrinacionem et inuocans sanctum uisum recepit Quidam in kyru habens unum pedem contractum grauiter uouit petando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium optineret quem martir insignis ab illa contractione miserabili misericorditer mox sanauit Cum filia primogenita ingonis seruitoris cuiusdam ecclesie letali infirmitate laboraret ad morten pater dolens diuersis sanctis pro curacione filie uotum fecit nec affuit remedium Et cum filiam quasi mortuam ad terram posuisset ei pre fatigacione et merore uelud obdormienti quedam persona spectabilis in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui euigilanti eciam mulier quedam prouecte etatis que assistebat dixit fac uotum sancto henrico ipse uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam martiris ieiunaret et ipse et mater puelle usque ad annos discrecionis ipsius puelle pro ea uotum complerent Quo facto surrexit puella sanitate plene restituta Quidam homines de kumu in captura focarum in medio maris existentes quassati nimia tempestate personarum perdicionem rerum et amissionem timentes sanctum henricum inuocauerunt et continuo tranquillitas facta est in mari et ipsi mortis periculum euaserunt Guthmundus domini aboensis cum uenisset in wesgociam ad sacerdotem in sandhem et sero post cenam bibisset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille est sanctus irascatur michi si potest Sequenti uero nocte iacens in lectulo nimio cepit cruciari timore corporis et dolore Et intelligens derisionis aduenisse quam optauerat iram predictum guthmundum uocauit de facta derisione penituit sanctum henricum ad sui curacionem inuocauit uotum recit quod uigiliam eius ieiunaret omnibus diebus uite sue et continuo fuit sancti henrici auxilio liberatus Hiis et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificauit dominus sanctum suum et uenerabilem ac collendum exhibuit uniuersis