Regnante illustrissimo rege sancto erico in swecia Venerabilis pontifex beatus henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate et morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis magisque illustrabatur iugiter ac informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus et ecclesiastice dignitatis culmine prepolentem intimi amoris complectebatur affectu & sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini vt regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei et iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur ecclesia illo in tempore crescens in timore rectificabantur leges quas antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum Studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia damna frequenter inferret Sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collectoque exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos Expedicionem dirigit Quibus potenter fidei cristi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis ac fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus igitur henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum imbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset gloriam dei dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat Qui postpositis opulenciis rerum amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro pauperum et paucarum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum vero edificationi & confirmationi finlandensis ecclesie prudenter & fideliter insudaret Accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit et in sue vertit dampnationis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie et in sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postmodum ille celestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et regressus domum de commisso flagitio se iactans quod ursum prostrasset per hoc signans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod in suo posuerat capite ammovere temptaret cutis et caro birreto coheserunt et illa insimul a testa capitis ammovebat Congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus cristum domini truculenter impetere et occisum spoliare Digitus martiris gloriosi in hieme abscisus in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super eo crocitante cum anulo ipsius est inventus in quadam particula glaciei In villa kaisalum pater et mater cum filium mortuum pararent ad involvendum invocabant patrocinium beati henrici cumque sancto pro eo votum fecissent qui iacebat mortuus mox revixit