Regnante illustrissimo rege sancto erico in swecia venerabilis pontifex beatus henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate et morum honestate praeclarus Upsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis magisque illustrabatur jugiter ac informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus et ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu et sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam divina maiestas concesserat talium ac tantorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini vt regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei et iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Aedificabatur illo in tempore crescens in timore dei rectificabantur leges quas antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum Stubebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in swecia gravia dampna frequenter inferret sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collectoque exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sweciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus igitur henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset gloriam dei dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro pauperum et paucarum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum vero edificacioni et confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter et fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie insentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sangvinum contempsit et in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie et in sue salutis et in sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc signans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod in suo posuerat capite amovere temptaret cutis et caro birreto coheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat Congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum Domini truculenter impetere et occisum spoliare Digitus martiris gloriosi in hyeme abcisus in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super ipso crocitante cum annulo ipsius est inventus in quadam particula glaciei In villa kaisalum pater et mater cum filium mortuum pararent ad involvendum invocabant patrocinium beati henrici cumque sancto pro eo votum fecissent qui iacebat mortuus mox revixit Filia antonis de wæmo lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur Ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Mulier quedam de sastamalum per triennium gravi languore detenta sanctum henricum invocavit votum fecit et sanitati restituta plene convaluit sine mora Frater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio erlendus nomine per sex annos passus dolorem capitis uehementem Qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per ipsius auxilium liberaretur ante corpus sancti in signum sibi gracie factae caput de cera factum suspenderet et martyrem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet a longo langore fuit protinus liberatur Quedam mulier in kyru grauem cecitatem passa est per annum uouens peregrinacionem et inuocans sanctum henricum uisum recepit Quidam in kyru habens unum pedem contractum grauiter uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium optineret quem martir insignis ab illa contractione miserabili misericorditer mox sanauit Cum filia primogenita ingonis seruitoris cuiusdam ecclesie lethali infirmitate laboraret ad morten pater dolens diuersis sanctis pro curacione filie uotum fecit nec affuit remedium Et cum filiam quasi mortuam ad terram posuisset ei pre fatigacione et merore uelud obdormienti quedam persona spectabilis in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui euigilanti eciam quedam mulier prouecte etatis que assistebat dixit Fac uotum sancto henrico ipse enim uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam martiris ieiunaret et corpus sancti cum oblacionibus uisitaret et ipse et mater puelle usque ad annos discrecionis ipsius puelle pro ea uotum complerent Quo facto surrexit puella sanitate plene restituta Quidam homines de Kumu in captura focarum in medio maris existentes quassati nimia tempestate personarum perdicionem et amissionem rerum timentes sanctum Henricum inuocauerunt et continuo tranquillitas facta est in mari et ipsi mortis periculum euaserunt Gudmundus famulus domini aboensis cum uenisset ad vesgociam ad sacerdotem in sandem et in sero post cenam bibisset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille sanctus est irascatur michi si potest Sequenti uero nocte iacens in lectulo nimio cepit cruciari tumore corporis et dolore Et intelligens derisionis aduenisse quam optauerat iram predictum gudhmundum uocauit et de facta derisione penituit sanctum henricum ad sui curacionem inuocauit uotum recit quod uigiliam eius ieiunaret omnibus diebus uite sue et continuo fuit sancti henrici auxilio liberatus Hiis et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificauit dominus sanctum suum et uenerabilem ac colendum exhibuit uniuersis