Postmodum ille scelestus occisor eius tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imponens suo capiti et egressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc signans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset dum autem birretum quod in suo posuerat capite amovere temptaret cutis et caro birreto coheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali poena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum Domini truculenter impetere et occisum spoliare Digitus martyris gloriosi in hieme abscissus in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super ipso crocitante cum annulo ipsius est inventus in quadam particula glaciei In villa Kaysalum pater et mater cum filium mortuum portarent ad involvendum invocabant auxilium sancti Henrici Et cum pro eo fecissent votum qui iacebat mortuus mox revixit Item filia antonis de venio lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur ad invocationem sancti henrici subito restituta est vite pariter et saluti