Unde legitur de ipso quod cum plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna frequenter inferret Sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collecto exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem henricus ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei gloriam dilatare postmodum ille scelestus occisor eius tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti Et egressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc signans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis dum autem birretum quod in suo posuerat capite amovere temptaret cutis et caro birreto coheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat