Filia antonis de wæmo lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur et ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Mulier quedam de sastamalum per triennium gravi langore detenta sanctum henricum invocavit votum fecit et sanitati restituta plene convaluit sine mora Frater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio erlendus nomine per sex annos passus dolorem capitis uehementem Qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per ipsius auxilium liberaretur ante corpus henrici sancti in signum sibi gracie facte capud de cera factum suspenderet et martirem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet a longo langore fuit protinus liberatur Quedam mulier in kyru grauem cecitatem passa est per annum uouens peregrinacionem et inuocans sanctum henricum uisum recepit Quidam in kyru habens unum pedem contractum grauiter uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium optineret quem martir insignis ab illa contractione miserabili misericorditer mox sanauit Cum filia primogenita ingonis seruitoris cuiusdam ecclesie letali infirmitate laboraret ad morten pater dolens diuersis sanctis pro curacione filie uotum fecit nec affuit remedium Et cum filiam quasi mortuam ad terram posuisset ei pre fatigacione et merore uelud obdormienti quedam spectabilis persona in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui uigilanti eciam quedam mulier prouecte etatis que assistebat dixit Fac uotum sancto henrico ipse enim uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam martiris ieiunaret et corpus sancti cum oblacionibus uisitaret et ipse et mater puelle usque ad annos discrecionis ipsius puelle uotum complerent Quo facto surrexit puella sanitate restituta Quidam homines de kumu in captura focarum in medio maris existentes quassati nimia tempestate personarum perdicionem et amissionem rerum timentes sanctum henricum inuocauerunt et continuo tranquillitas facta est in mari et ipsi mortis periculum euaserunt Gudmundus famulus domini aboensis cum uenisset in wesgociam ad sacerdotem in sandem et in cera post cenam bibisset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille sanctus est irascatur michi si potest Sequenti uero nocte iacens in lectulo nimio cepit cruciari timore corporis et dolore Et intelligens derisionis aduenisse quam optauerat iram predictum gudmundum uocauit et de facta derisione penituit sanctum henricum ad sui curacionem inuocauit Uotum recit quod uigiliam sancti henrici ieiunaret omnibus diebus uite sue et continuo fuit eius auxilio liberatus Hiis et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificauit dominus sanctum suum et uenerabilem ac colendum exibuit uniuersis