Regnante illustrissimo rege sancto erico in suecia venerabilis pontifex sanctus Henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate et morum honestate preclarus upsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis magisque illustrabatur iugiter ac informabatur Edificabatur illo in tempore ecclesia crescens in timore dei Rectificabantur leges quas obliquauerat atque perversitas malignorum Studebatur paci et iusticie subditorum Sed tandem cum vero edificacioni finlandensis ecclesie et confirmacioni prudenter et fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium vir ille infelix sanguinum contempsit et in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie et in sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sicque sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc significans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset dum autem birretum quod suo capiti inposuisset valebat amovere temptaret cutis et caro birreto adheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat In villa Kaysalum pater et mater cum filium mortuum pararent ad involvendum invocabant patrocinium beati henrici Cumque sancto pro eo votum fecissent qui iacebat mortuus mox revixit Similiter Filia anthonis de væmo lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Sed mulierem que triennio graviter langwebat sed voto facto Sancto henrico mox convaluit Frater minor vi annis dolorem capitis laborans huius sancti meritis a salutem consequitur