ad finlandiam ubi tunc gentilitas erat cum sancto erico rege accessit et fidem catholicam ibi feruenter predicauit multosque ad fdem conuertit et baptizauit Populo autem terre illius fidei Christi subiugato ac dominio videlicat sancti rici baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis sanctus ericus rex ad sweciam cum gloriosa victoria remeauit beatus autem henricus ibidem remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei gloriam dilatare cum vero edificacioni et confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter et fideliter insudaret accidit ut quendam homicidam ob ipsius facinori immanitatem ecclesiastica disciplina corrigere vellet ne facilitas nimia venie incentiuum preberet delinquendi Quod salutis remedium infelix ille vir sanguinum contempsit et in sue dampnacionis vertit augmentum sanctum episcopum se salubriter arguentem crudeliter occidit et birretum de capite sancti henrici tollens quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et egressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc significans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod suo imposuerat capiti ammovere vellet cutis et caro birreto coheserunt et illa insimul a testa capitis ammovebat congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali poena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum Domini truculenter impetere et occisum spoliare digitus sancti henrici cum eius annulo quem portare solebat abscisus in hyeme longe post in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super ipsum crocitante in quadam particula glaciei inventus est