Regnante illustrissimo rege sancto erico in suecia sanctus pontifex henricus in Anglia oriundus conspicuus vite sanctitate et morum honestate praeclarus vpsalensem rexit ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei cultum continue illustrabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus & ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu & sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat autem formidini vt regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei & iustum tranquilumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna frequenter inferret inferret sanctus Ericus assumpto secum ex ecclesia upsalensi beato henrico collecto exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit ouibus Cum vero edificacioni ecclesie finlandensis prudenter ac fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ecclesiastica disciplina vellet corrigere Quod salutis remedium infelix ille contempsit & in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem in ministrum itaque iusticie & in sue salutis zelatorem funestus insiliit ipsumque crudeliter trucidauit Postmodum ille scelestus occisor birretum sancti pontifici suo capiti imposuit regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc significans mortem sancti viri Cum autem birretum quod suo capiti imposuerat amovere temptaret cutis et caro birreto adheserunt et ea insimul a testa capitis amovebat