gudmundus famulus domini aboensis cum uenisset in vesgociam ad sacerdotem in sandem et in sero post cenam nominasset memoriam sancti henrici Sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille est sanctus irascatur mihi si potest Sequenti uero nocte iacens in lectulo nimio cepit cruciari tumore corporis et dolore Intelligens derisionis quam optauerat iram aduenisse predictum gudhmundum uocauit de facta derisione penituit sanctum henricum ad sui curacionem inuocauit uotum recit quod uigiliam eius ieiunaret omnibus diebus uite sue et continuo fuit sancti henrici auxilio liberatus