Ad finlandiam ubi tunc gentilitas erat cum sancto erico rege swecie accessit et fidem katholicam feruentem ibidem predicabat multosque ad fidem conuertit et baptizauit Populo autem terre illius fidei Christi subiugato et dominio Regis sancti erici baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis Sanctus ericus rex ad sueciam cum gloriosa Victoria remeauit beatus henricus ibidem remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei gloriam dilatare cum edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter & fideliter insudaret Accidit ut quendam homicidam ecclesiastica disciplina corrigere vellet ne facilitas venie incentiuum preberet delinquendi Quod salutis remedium infelix ille vir sagwinum contempsit & in sue dampnacionis vertit augmentum vnde saluti sue posset salubriter subuenire sanctum espicopum se salubriter arguentem crudeliter occidit Et birretum sancti Henrici de capite suo eius tollens quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et egressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod suo imposuerat capiti ammovere vellet cutis et caro birreto adheserunt et illa insimul a testa capitis ammovebat congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali poena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum Domini truculenter impetere et occisum spoliare digitus sancti henrici cum eius anulo quem portare solebat abscisus in hyeme ab interfectore eius longe post in vere cum ubique glacies tota resoluta esset Corvo super ipsum crocitante in quadam particula glaciei inventus est