egnante illustrissimo rege sancto erico in swecia venerabilis pontifex beatus henricus de anglia oriundus conspicuus vite sanctitate & morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad dei veri noticiam & cultum magis magisque illustrabatur iugiter ac informabatur anctus autem rex pontificem vita moribus & ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu & suae spiritualis familiaritatis gratia plurimum honorabat elix patria quam diuina magestas concesserat talium ac tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini vt regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei & iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt deficatur ecclesia illo in tempore crescens in templum dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum tudebatur paci et iusticia subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant cum rex sedens in soleo intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sue um vero plebs finlandie gentilitatis errore ceca habitantibus in swecia gravia dampna frequenter inferret sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collecto exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio ad sweciam cum gloriosa victoria remeauit Eatus autem henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei gloriam dilatare um vero edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesia prudenter & fideliter inswaderet accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie insentiuum delinquenti preberet quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit & in sue vertit dampnacionis augmentum n ministrum itaque iusticie & in sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne ierusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit