REgnante illustrissimo rege sancto erico in swecia venerabilis pontifex beatus henricus de anglia oriundus conspicuus vite sanctitate & morum honestate preclarus upsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magisque illustrabatur iugiter ac informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita et moribus ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem veri amoris complectabatur affectu et speciali familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam divina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum eorum tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini ut regnum in se divisum desolaretur dum ad gloriam dei et iustum tranquillumque regnum subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur illo in tempore ecclesia crescens in templum dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte condiderat vel perversitas malignorum obliquauerat Studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant cum rex in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter super custodiam gregis sui vigilaret Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna inferret sanctus rex ericus assumpto secum ex ecclesia upsalensi beato henrico collecto exercitu contra nominis Christi inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset gloriam dei dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis archipresulatus sede sublimi pro paucorum et pauperum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illum nimirum imitatus pastorem qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem sollicite requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum vero edificacioni et confirmacioni ecclesie finlandensis prudenter et fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris enormitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit et in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens et salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & in sue salutis zelatorem funestus insiliit ipsumque crudeliter trucidavit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus pro iusticia occumbens templum superne iherusalem cum gloriosa palma triumphi feliciter coronatus introivit Postmodum ille celestis viri occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc significans occisionem sancti viri Letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod in suo posuerat capite amovere temptaret cutis et caro birreto adheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum domini truculenter impetere et occisum spoliare In villa kaysalum pater et mater cum filium mortuum pararent ad involvendum beati henrici patrocinium invocabant Cumque sancto pro eo fecissent votum qui iacebat mortuus mox revixit Filia anthonis de bamo lucia nomine cum defuncta plangeretur a parentibus ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Mulier quedam per triennium languore gravi detenta sanctum henricum invocavit sine mora plene convaluit Frater quidam ordinis minorum sacerdos et praedicator officio per sex annos passus est dolorem capitis uehementem Qui in pro festo beati henrici uotum fecit quod si a passione illa liberaretur ante corpus sancti in signum gracie sibi facte caput de cera factum suspenderet et martyrem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet Qui a longo languore fuit protinus liberatur Quedam mulier cecitate passa est per annum peregrinacionem uouit et inuocans sanctum henricum uisum recepit Quedam mulier habens unum pedem grauiter contractum uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium obtineret Que martyr insignis mox ab illa contractione misericorditer est sanata Cum filia primogenita seruitoris cuiusdam ecclesie letali infirmitate laboraret pater dolens diuersis sanctis pro curacione filie fecit uotum nec affuit remedium Cum autem filiam mortuam ad terram posuisset pre fatigacione et merore uelut obdormienti quedam persona spectabilis in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui euigilanti quedam mulier prouecte etatis que assistebat dixit Fac uotum sancto henrico ipse enim uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam martyris ieiunaret et corpus sancti henrici cum oblacionibus uisitaret et ipse et mater puelle usque ad annos discrecionis ipsius puelle pro ea uotum complerent Quo facto surrexit puella sanitate plene restituta Quidam homines in captura focarum in medio maris existentes quassati nimia tempestate personarum perdicionem et amissionem rerum timentes sanctum henricum inuocauerunt Et continuo tranquillitas facta est in mari et ipsi mortis periculum euaserunt Gudmundus famulus domini aluensis cum uenisset in westgocia ad sacerdotem in sandrem et sero post cenam bibisset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille est sanctus irascatur mihi si potest Sequenti uero nocte iacens in lectulo nimio cepit cruciari tumore corporis et dolore Et intelligens derisionis quam optauerat aduenisse iram predictum gudmundum uocauit de facta derisione penituit sanctum henricum ad sui curacionem inuocauit uotum recit quod uigiliam eius ieiunaret omnibus diebus uite sue Qui continuo fuit meritis sancti uiri dei henrici liberatus His et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificauit dominus sanctum suum et colendum ac venerabilem exhibuit uniuersis