bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna frequenter inferret et sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collecto exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sweciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem Henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans et ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophitor plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset gloriam dei dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis praesulatus sede sublimi pro paucarum et pauperum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem sollicite requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum uero edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter & fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina uellet corrigere ne facilitas nimia uenie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix ille uir sanguinum contempsit & in sue uertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & in suae salutis zelatorem funestus insiliuit ipsumque crudeliter trucidauit sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc significans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod in suo posuerat capite amovere temptaret cutis et caro birreto coheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat Congrua perfecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum domini truculenter impetere et occisum spoliare Digitus martiris gloriosi in hyeme abscisus longe post in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super ipsum crocitante cum annulo ipsius inventus in quadam particula glaciei In villa kaisalum pater et mater filium mortuum pararent ad involvendum invocabant patrocinium beati henrici Cumque fecissent sancto pro eo votum qui iacebat mortuus mox revixit Filia antonis de wemo lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Mulier quedam in sastamulum per triennium gravi languore detenta sanctum henricum invocavit votum fecit et sanitati restituta plene convaluit sine mora Frater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio erlandus nomine per sex annos passus est dolorem capitis uehementem Qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per ipsius auxilium liberaretur ante corpus sancti in signum gracie sibi facte caput de cera factum suspenderet et martirem deinceps in reuerencia ampliore semper haberet a longo langore fuit protinus liberatur Quedam mulier in keeru grauem cecitatem passa est per annum uouens perigrinacionem et inuocans sanctum henricum uisum recepit Quidam in kyru habens unum pedum contractum grauiter et uoui peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium obtineret quem martir insignis ab illa