Regnante illustrissimo rege sancto erico in svecia venerabilis pontifex beatus henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate et morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis magisque illustrabatur iugiter ac informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus et ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu et sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maihestas concesserat talium ac tantorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini vt regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei et iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur ecclesia illo in tempore crescens in timore dei rectificabantur leges quas antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum Studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos et insontes acuere non audebant cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in swecia gravia dampna frequenter inferret sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collectoque exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis domineo baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad Sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus igitur henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset gloriam dei dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro pauperum et paucarum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum vero edificacioni et confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter et fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facillitas nimia venie incentiwm delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit et in sue vertit dampnacionis aumentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie et in sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia divinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare conweuerat imposuit suo capiti et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc signans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Cum autem birretum quod in suo posuerat capite amovere temptaret cutis et caro birreto choheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat Congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum domini truculenter inpetere et occisum spoliare Digitus martiris gloriosi in hyeme abscissus in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super ipso crocitante cum annulo ipsius est inventus in quadam particula glaciei