Regnante illustrissimo rege sancto erico in suecia venerabilis pontifex beatus henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate & morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duabus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis magisque illustrabatur iugiter ac informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus & ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu & sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini vt regnum in se ipsum diuisum desolaretur dum ad gloriam dei & iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur illo in tempore ecclesia crescens in timore dei rectificabantur leges quas antiquitas vel minus recte considerauerat vel obliquauerat perversitas malignorum Studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces venenatas in insontes acuere non audebant cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in swecia gravia dampna frequenter inferret Sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collectoque exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sweciam cum gloriosa victoria remeauit Sanctus igitur henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset gratiam dei dytare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro pauperum et paucarum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum vero edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter & fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere Ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit & in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & in sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne ierusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit