REgnante illustrissimo rege erico in suecia venerabilis pontifex beatus henricus de Anglia oriundus conspicuus vite sanctitate & morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis magisque illustrabatur ac iugiter informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus & ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu & suae specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium & tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini ut regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei & iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur ecclesia illo tempore crescens in templum dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum Studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos et insontes acuere non audebant cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna frequenter inferret sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collecto exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei gloriam dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro paucarum et pauperum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem requisiuit et inuentam ad ouile propriis humeris reportauit Cum vero edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter & fideliter insudaret accidit ut quendam homicidam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit & in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & sue salutis zelatorem funestus insiliuit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat inposuit suo capiti et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc signans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exsultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod in suo posuerat capite amovere temptaret cutis et caro birreto coheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat Congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum domini truculenter impetere et occisum spoliare Digitus martiris gloriosi in hyeme abscisus longe post in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super ipsum crocitante cum annulo ipsius est inventus in quadam particula glaciei In villa caisalum pater et mater cum filium mortuum pararent ad involvendum invocabant patrocinium beati henrici Cumque fecissent sancto pro eo votum qui iacebat mortuus mox revixit Filia antonis de væmu lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Mulier quedam in sastamalum per triennium gravi languore detenta sanctum henricum invocavit votum fecit et sanitati restituta plene convaluit sine mora FRater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio erlendus nomine per sex annos passus est dolorem capitis uehementem Qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per ipsius auxilium liberaretur ante corpus sancti in signum gracie sibi facte caput de cera factum suspenderet et martirem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet a longo languore fuit protinus liberatur Quedam mulier in kyru grauem cecitatem passa est per annum uouens peregrinacionem et inuocans sanctum uisum recepit Quidam in kyru habens unum pedem contractum grauiter uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium obtineret quem martir insignis ab illa contractione miserabili misericorditer mox sanauit Cum filia primogenita ingonis seruitoris cuiusdam ecclesie letali infirmitate laboraret ad morten pater dolens diuersis sanctis pro curacione filie uotum fecit nec affuit remedium Et cum filiam quasi mortuam ad terram posuisset ei pre fatigacione et merore uelut obdormienti quedam persona spectabilis in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui euigilanti eciam mulier quedam prouecte etatis que assistebat dixit Fac uotum sancto henrico ipse enim uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam martiris ieiunaret et corpus cum oblacionibus uisitaret et ipse et mater puelle usque ad annos discrecionis ipsius puelle pro ea uotum complerent Quo facto surrexit puella sanitate plene restituta Quidam homines de kumu in captura focarum in medio maris existentes quassati nimia tempestate personarum perdicionem et amissionem rerum timentes sanctum henricum inuocauerunt et continuo tranquillitas facta est in mari et ipsi mortis periculum euaserunt Gudmundus famulus domini aboensis cum uenisset ad vesgociam ad sacerdotem in sandem et in sero post cenam nominasset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille est sanctus irascatur mihi si potest Sequenti uero nocte iacens in lectulo nimio cepit cruciari tumore corporis et dolore Intelligens derisionis aduenisse quam optauerat iram predictum gudmundum uocauit de facta derisione penituit sanctum henricum ad sui curacionem inuocauit uotum recit quod uigiliam eius ieiunaret omnibus diebus uite sue et continuo fuit sancti henrici auxilio liberatus Hiis et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificauit dominus sanctum suum et uenerabilem ac colendum exhibuit uniuersis