REgnante illustrissimo rege sancto erico in swecia venerabilis pontifex beatus henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate et morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus luminaribus magnis populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis magisque illustrabatur iugiter ac informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita et moribus ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimo amoris complectabatur affectu & sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidinis ut regnum in se diuisum desolaretur dum ad ecclesiam dei & cultum tranquillumque regimen subditorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur ecclesia illo tempore crescens in templo dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus iuste condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum Studebatur paci et iusticie subditorum ut lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant Cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in swecia gravia dampna frequenter inferret Sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico et collecto exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus istis ecclesiis ad sweciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandam ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei gratiam et gloriam dilatare O quantus feruor quantusque ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro paucarum et pauperum ouium salute se mortis periculis exponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem sollicite requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum vero edificacioni et confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter et fideliter insudaret Accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris inhumanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie incrementum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir sanguinum contempsit et in sue vertit dampnacionis augmentum In ministrum itaque iusticie et sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Digitus martyris gloriosi in hyeme abscisus longe post obitum in vere cum ubique glacies liquefacta et resoluta esset corvo super ipsum crocitante cum annulo ipsius inventus est in quadam particula glaciei