specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix gratia quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc fortitudini ut regnum in se diuisum desolabitur dum ad gloriam & iustum tranquillumque regnum subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabitur in tempore illo crescens in timore dei rectificabuntur leges quas vel minus iuste condiderat vel obligauerat perversitas malignorum Stupebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos insontes acuere non audebant Cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor vigilaret viriliter super custodiam gregis sui Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas in swecia habitantibus gravia dampna frequenter inferret Sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collectoque exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in illis patribus ecclesiis ad sweciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus igitur henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophedorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersariis exponere ut posset gratiam dei dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro pauperum et paucarum ouium saluacione multis se mortis periculis imponebat Illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem requisiuit et inuentam ad ouile propriis humeris reportauit CUm uero edificacione & confirmacione finlandensis ecclesie prudenter & fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ab ipsius natiuitate in ecclesiastica disciplina uellet corrigere ne facilitas nimia uenie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sanguinem contempsit & in sue uertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & in sue salutis auctorem & zelatorem funestus