cum plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna frequenter inferret sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato Henrico collecto exercitu contra nominis Christi populi sui inimicos expedicionem dirigit quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum Dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens quibuslibet aduersis se exponere ut posset dei gloriam dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris cor eius deuotum accenderat qui postpositis rerum opulenciis et amicorum solaciis et upsalensis praesulatus sede sublimi pro paucarum et pauperum ouium saluacione se mortis periculis exponebat illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem solicite requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit cum vero edificacioni et saluti animarum diligenter et fideliter insudaret Accidit ut quendam homicidam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit & in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & suae salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc signans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod suo imposuerat capiti amovere temptaret cutis et caro birreto coheserunt et illa insimul a testa capitis ammovebat congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali poena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum Domini truculenter impetere et occisum spoliare In villa caisalum pater et mater cum filium mortuum pararent ad involvendum invocabant patrocinium beate henrici cumque fecissent sancto pro eo votum qui iacebat mortuus mox surrexit cum revixit Item filia antonis de wæmu lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur ad invocationem beati Henrici subita restituta est vite pariter et saluti Item mulier in sastamalum per triennium gravi langore detenta sanctum henricum invocavit votum fecit et sanitati restituta plene convaluit sine mora Frater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio erlendus nomine per sex annos passus est dolorem capitis uehementem qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per ipsius auxilium liberaretur ante corpus sancti in signum gracie sibi facte caput de cera factum suspenderet et martyrem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet a longo languore fuit protinus liberatur quedam mulier in kyru grauem cecitatem passa est per annum uouens peregrinacionem et inuocans sanctum uisum recepit Quidam in kyru habens unum pedem contractum grauiter uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium obtineret quem marthir insignis ab illa contractione miserabili misericorditer mox sanauit Ecce hiis et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificauit dominus sanctum suum et uenerabilem ac colendum exhibuit uniuersis