Regnante illustrissimo sancto erico in suetia uenerabilis pontifex beatus henricus de anglia oriundus conspicuus uite sanctitate & morum honestate preclarus upsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad dei ueri noticiam & cultum magis magisque illustrabatur iugiter ac firmabatur Sanctus autem rex insignem pontificem uita moribus & ecclesiastice dignitatis culmine prepolentem intimi amoris complectebatur affectu & sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc regnum in se diuisum desolaretur ad gloriam dei & iustum regimine subditorum tam concorditer Edificabatur ecclesia in illo tempore crescens in templum dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum Studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero tunc ceca et crudelis habitantibus in suecia gravia frequenter inferret Ericus secum ab ecclesia collecto et populi