cum vero edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter & fideliter insudaret accidit & homicidam quendam ab ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit & in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sicque sacerdos domini acceptabilus hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introivit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat suo imposuit capiti et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc significans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod in suo posuerat capiti ammovere temptaret cutis et caro birreto adheserunt et illa insimul testa capitis ammovebat Congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum Domini truculenter impetere et occisum spoliare Digitus martiris gloriosi in hieme abscisus longe post in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super ipso crocitante cum annulo ipsius est inventus in quadam particula glaciei In villa kaisalum pater et mater cum filium mortuum pararent ad involvendum invocabant patrocinium beati henrici Cumque fecissent sancto pro eo votum qui iacebat mortuus mox revixit Filia antonis de vemo lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Mulier quedam in sastamalum per triennium gravi langore detenta sanctum henricum invocavit votum fecit et sanitati restituta plene convaluit sine mora frater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio erlandus nomine per sex annos passus est dolorem capitis uehementem Qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per ipsius suffragia liberetur ante corpus sancti in signum gracie sibi facte caput de cera factum suspenderet et martirem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet a longo langore fuit protinus liberatur Quidam in kirw habens unum pedem contractum grauiter uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium optineret quem martir insignis ab illa contractione miserabili misericorditer mox sanauit cum filia primogenita Ingonis seruitoris cuiusdam ecclesie letali infirmitate laboraret ad morten pater dolens diuersis sanctis pro curacione filie uotum fecit nec affuit remedium Et cum filiam quasi mortuam ad terram posuisset ei pre nimia fatigacione et merore uelut obdormienti quedam persona spectabilis in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui euigilanti eciam mulier quedam prouecte etatis que assistebat sibi dixit fac uotum sancto Henrico ipse enim uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam martiris ieiunaret et ipse et mater puelle usque ad annos discrecionis illius puelle pro ea uotum complerent Quo facto surrexit puella sanitate plene restituta quidam homines de kwmo in captura focarum in medio maris existentes quassati nimia tempestate personarum perdicionem et amissionem rerum timentes sanctum henricum inuocauerunt et continuo tranquillitas facta est in mari et ipsi mortis periculum euaserunt Guthmundus famulus domini aboensis cum uenisset in vesgociam ad sacerdotem in sandem et in sero post cenam bibisset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille est sanctus irascatur mihi si potest Sequenti nocte iacens in lectulo mimio cepit cruciari tumore corporis et dolore Intelligens derisionis aduenisse quam optauerat iram predictum guthmundum uocauit et de facta derisione penituit sanctum henricum ad sui curacionem inuocauit uotum recit quod uigiliam eius ieiunaret omnibus diebus uite sue et continuo sancti henrici auxilio liberatus Hiis et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificat Dominus sanctum suum et uenerabilem ac colendum exibuit uniuersis