REgnante illustrissimo rege sancto erico in suetia venerabilis pontifex beatus henricus de anglia oriundus vite sanctitate conspicuus et morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veram dei noticiam & cultum magis magisque illuminabatur iugiter et informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita et moribus ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem veri amoris complectebatur affectu et speciali familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum eo tempore moderamine gubernari Non erat tunc timendum quod regnum in se diuisum dessecatione sua desolaretur dum ad gloriam dei et iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur illo in tempore ecclesia crescens in templum dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte condiderat vel perversitas malignorum obliquauerat Studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant cum rex sedens in solio suo intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter super custodiam gregis sui vigilaret Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna inferret sanctus rex ericus assumpto secum ex ecclesia upsalensi beato henrico presule collecto exercitu contra nominis Christi inimicos expedicionem dirigit Quibus potenter fidei et suo dominio subiugatis baptizatisque plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus constitutum considerans ad irrigandum imbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non intuens sese quibuslibet aduersitatibus exponere ut possit gloriam dei dilatare O quantus fidei feruor quantus diuini amoris ardor altare aureum deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis ac upsalensis archipresulatus sede sublimi pro paucorum et pauperum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat Illum nimirum imitatus pastorem qui relictis xcix ouibus in deserto unicam errantem sollicite requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum vero edificationi et confirmationi ecclesie finlandensis prudenter et fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris enormitatem vellet corrigege disciplina ecclesiastica ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium vir ille sanguinum contempsit et in sue dampnationis augmentum conuertit odio habens eum salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie ac sue salutis zelatorem funestus insiliit ipsumque crudeliter trucidauit Sicque sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus pro iusticia occumbens templum superne iherusalem cum gloriosa palma triumphi feliciter coronatus introiuit Postmodum ille scelestus viri dei tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit capiti suo et regressus domum ac de commisso flagicio se iactans presumptuose quod ursum prostrauisset per hoc significans occisionem beati viri letabatur quod male fecisset et exsultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod in suo capite posuerat amovere temptaret cutis et caro birreto adheserunt et illa insimul a testa capitis amovebat Congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum domini truculenter impetere et occisum spoliare In villa kaysalum pater et mater cum filium mortuum parturirent et pararent ad involvendum beati henrici patrocinium invocabant Cumque sancto pro eo fecissent votum qui iacebat mortuus mox revixit Filia anthonis de bamo lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Mulier quedam per triennium languore gravi detenta sanctum henricum invocavit sine mora plene convaluit Frater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio per sex annos passus est dolorem capitis uehementem Qui in pro festo beati henrici uotum fecit quod si a passione illa liberaretur ante corpus sancti in signum gracie sibi facte caput de cera factum suspenderet ac martyrem deinceps in reuerencia maiori semper haberet Qui a longo languore fuit protinus liberatur Quedam mulier grauem cecitatem passa per annum peregrinacionem uouit et inuocans sanctum henricum pe uisum recepit Quedam mulier in Kyru habens unum pedem grauiter contractum uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si tamen meritis eius curacionis beneficium obtineret Que martyr insignis mox ab illa contractione misericorditer fuit sanata Cum filia primogenita seruitoris cuiusdam ecclesie letali infirmitate laboraret ad morten pater dolens diuersis sanctis pro curacione filie sue uotum fecit nec affuit remedium Cum autem filiam ad terram deposuisset mortuam pre fatigacione ac merore uelut obdormienti quedam persona spectabilis ei in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui euigilanti quedam mulier prouecte etatis que assistebat dixit Fac uotum sancto Henrico ipse enim uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam ipsius martyris ieiunaret et corpus sancti henrici cum oblacionibus uisitaret et ipse ac mater puelle usque ad annos discrecionis ipsius puelle pro ea uoto complerent Quo facto surrexit puella sanitate plene restituta Quidam homines in captura focarum in medio maris existentes quassati nimia tempestate personarum perdicionem et amissionem rerum timentes sanctum henricum inuocauerunt Et continuo tranquillitas facta est in mari et ipsi mortis periculum euaserunt Gudmundus famulus domini alnensis cum uenisset in westgociam ad sacerdotem quidam et sero post cenam bibisset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille est sanctus irascatur mihi si potest Sequenti uero nocte iacens in lectulo nimio cepit cruciari tumore corporis et dolore Et intelligens derisionis quam optauerat aduenisse iram predictum gudmundum uocauit uotum recit quod uigiliam eius celebraret omnibus diebus uite sue Qui continuo fuit meritis sancti henrici viri dei liberatus Hiis et aliis quam plurimis signis et prodigiis mirificauit dominus sanctum suum et colendum ac venerandum exhibuit uniuersis