REgnante illustrissimo rege sancto erico in suecia facte caput de cera factum suspenderet et martyrem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet a longo langore fuit protinus liberatur Quedam mulier in kyru grauem cecitatem passa est per annum uouens peregrinacionem et inuocans sanctum henricum uisum recepit Quidam in kyru habens unum pedem contractum grauiter uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium obtineret quem martyr insignis ab illa contractione miserabili misericorditer mox sanauit Cum filia ingonis primogenita seruitoris cuiusdam ecclesie letali infirmitate laboraret ad morten pater dolens diuersis sanctis pro curacione filie uotum fecit nec affuit remedium Et cum filiam quasi mortuam ad terram posuisset ei pre fatigacione et merore uelut obdormienti quedam persona spectabilis in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui euigilanti eciam mulier quedam prouecte etatis que assistebat dixit Fac uotum sancto henrico ipse enim uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam martiris ieiunaret et corpus sancti cum oblacionibus uisitaret et ipse et mater puelle usque ad annos discrecionis ipsius puelle pro ea uotum complerent Quo facto surrexit puella sanitate plene restituta Quidam homines de kumu in captura focarum in medio maris existentes quassati nimia tempestate personarum perdicionem et amissionem rerum timentes sanctum henricum inuocauerunt et continuo transquillitas est in mari et ipsi mortis periculum euaserunt Guthmundus famulus domini cum uenisset ad vesgociam ad sacerdotem in sandem et in sero post cenam bibisset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille est sanctus irascatur mihi si potest