REgnante illustrissimo rege sancto erico in suecia venerabilis pontifex Henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate & morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam illustrabatur iugiter ac informabatur Sanctus autem rex insigne pontificem vita moribus & ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu & sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorauit Felix gratia quam maiestas diuina concesserat talem ac tantorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini vt regnum in se divisum desolaretur dum ad gloriam dei & iustum tranquillum regnum edificatur in illo tempore ecclesia crescens in timore dei rectificabantur leges quas antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum Cum vero plebes finlandie tunc ceca et crudelitas gentilitas habitantibus in suecia gravia dampna frequenter inferret Sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico Collectoque exercitu contra nominis Christi et sui populi inimicos expedicionem dirigit quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloria victor remeauit Beatus igitur henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus considerans constitutum ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophidorum plantulas et ad corroborandum dei cultum audacter remansit Non metuens se a quibusdam aduersis exponere ut posset dei gratiam dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris Cum vero edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter & fideliter sudaret ACcidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium vir ille infelix sanguinum contempsit