Regnante illustrissimo rege sancto erico in swecia venerabilis pontifex beatus henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate & morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis illustrabatur jugiter ac informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus & ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu & sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix gratia quam divina maiestas concesserat talium ac tantorum eodem tempore moderamine gubernari non erat tunc formidini vt regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei & iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificatur illo in tempore ecclesia crescens in timore dei rectificabantur leges quas antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant Cum rex in solio sedens intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor vigilaret viriliter super custodiam gregis sui Cum vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in swecia gravia dampna frequenter inferret Sanctus rex ericus assumpto secum ab ecclesia upsalensi beato henrico collectoque exercitu contra nominis Christi et sui populi inimicos expedicionem dirigit quibus potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sweciam cum gloria victor remeauit Beatus igitur henricus vinee domini cultorem et custodem se diuinitus considerans constitutum ad irrigandum imbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei gratiam dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis presulatus sede sublimi pro pauperum et paucarum ouium saluacione multis periculis mortis se exponebat Cum vero edificacioni & consaluacioni finlandensis ecclesie prudenter & fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina corrigere vellet ne facilitas nimia venie incentiuum delinquendi preberet quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit & in sue vertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & in sue salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne iherusalem cum gloriosa palma triumphi feliciter introivit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti Et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrasset per hoc significans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis