Regnante illustrissimo rege sancto erico in suecia beatus henricus venerabilis pontifex de Anglia oriundus conspicuus vite sanctitate & morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei noticiam & cultum magis ac magis illustrabatur ac iugiter inflammabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita moribus ac culmine ecclesiastice dignitatis prepollentem intimi amoris complectebatur affectu & sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum moderamine gubernari Non erat tunc formidini ut regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei ac iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur illo in tempore ecclesia dei crescens in timore dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum Studebatur paci et iusticie subditorum lupi rapaces dentes venenatos in insontes acuere non audebant cum rex sedens in solio intuitu suo omne malum dissiparet et bonus pastor viriliter vigilaret super custodiam gregis sui Cum vero plebis Finlandiae tunc ceca et crudelis gentilis crudeli in suecia gravia dampna frequenter inferret sanctus ericus rex assumpto upsalensi ecclesia beato henrico exercitu contra nominis Christi et populi inimicos expedicionem dirigit potenter fidei Christi et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Beatus autem henricus vineae se domini cultorem et custodem diuinitus constitutum considerans ad irrigandum ymbre celestis doctrine nouellas neophitorum plantulas et ad corroborandum dei cultum in patribus illis audacter remansit non metuens se quibuslibet aduersis exponere ut posset dei gloriam dilatare O quantus fidei feruor quantus ardor diuini amoris altare aureum cordis deuotissimi pontificis accenderat qui postpositis opulenciis rerum et amicorum solaciis et upsalensis presulatus sublimi sede pro paucarum et pauperum ouium saluacione multis se mortis periculis exponebat illius imitacione pastoris qui relictis nonaginta nouem ouibus in deserto unicam errantem sollicite requisiuit et inuentam ad ouile propriis impositam humeris reportauit Cum vero edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesie prudenter & feliciter insudaret accidit ut homicidam quendam ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica uellet disciplina corrigere ne facilitas nimia venie intentiuum delinquendi preberet Quod salutis remedium infelix vir ille sanguinum contempsit & in sue uertit dampnacionis augmentum odio habens se salubriter arguentem In ministrum itaque iusticie & suae salutis zelatorem funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos domini acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum supernae ierusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postmodum ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et regressus domum de commisso flagicio se iactans quod ursum prostrauisset per hoc significans occisionem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod in suo posuerat capite amovere temptaret cutis et caro birreto coheserunt et ea insimul a testa capitis amovebat Congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus Christum domini truculenter impetere et occisum spoliare Digitus martyris gloriosi in hyeme abscisus longe post in vere cum ubique glacies tota liquefacta et resoluta esset corvo super ipsum crocitante cum annulo ipsius est inventus in quadam particula glaciei In villa kaysalum cum pater et mater filium mortuum pararent ad involvendum invocabant patrocinium beati Henrici Cumque sancto henrico pro eo fecissent votum qui iacebat mortuus mox revixit Filia anthonis de wemu lucia nomine cum defuncta a parentibus plangeretur ad invocationem beati henrici subito restituta est vite pariter et saluti Mulier quedam de sastamalum per triennium gravi languore detenta sanctum henricum invocavit votum fecit et sanitati restituta Plena convaluit sine mora Frater quidam ordinis minorum sacerdos et predicator officio per sex annos passus est dolorem capitis uehementem qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per ipsius auxilium liberaretur ante corpus sancti in signum gracie sibi facte caput de cera factum suspenderet et martyrem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet a longo languore fuit liberatur Quedam mulier in kyru grauem coecitatem passa per annum uouens peregrinacionem et inuocans sanctum uisum recepit Quidam in kyru habens unum pedem grauiter contractum uouit peditando uisitare reliquias beati henrici si meritis eius curacionis beneficium optineret quem martyr insignis ab illa contractione miserabili misericorditer mox sanauit Cum filia primogenita ingonis cuiusdam seruitoris ecclesie letali infirmitate laboraret ad morten pater dolens diuersis sanctis uotum pro filia fecit nec affuit remedium Et cum filiam quasi mortuam ad terram posuisset ei pre fatigacione et dolore quasi obdormienti quedam spectabilis persona in uisione dixit Quare non inuocas sanctum henricum Cui euigilanti quedam mulier prouecte etatis que assistebat dixit Fac uotum sancto Henrico ipse enim uult habere uotum tuum Vouit ille quod filia sua annis singulis semper uigiliam martyris ieiunaret corpus sancti cum oblacionibus uisitaret ipse et mater puelle usque ad annos discrecionis ipsius pro ea uotum complerent Quo facto surrexit puella plene sanitati restituta