REgnante illustrissimo rege sancto erico in suecia venerabilis pontifex sanctus henricus de anglia oriundus iustus & sanctus vpsalensem rexit ecclesiam Rex vero pontificem omne virtute pollentem sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Non erat tunc formidini vt in se regnum divisum desolaretur dum ad gloriam dei & iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer convenerunt Crescebat tunc ecclesia in amore dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte considerabat vel obliquauerat perversitas malignorum Cum vero finlandia tunc ceca et crudelis sueuis gravia frequenter dampna inferret Sanctus rex assumpto secum beato henrico collectoque exercitu contra nominis Christi et populi sui inimicos expedicionem direxit Quibus subiugatis cum glorioso triumpho ad propria remeauit Beatus autem henricus cultorem se vinee Domini considerans ad corroborandum fidei illic remansit Cum vero edificacioni & confirmacioni finlandensis ecclesie insudaret Accidit ut homicidam quendam ob facinoris sui immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere Qui in sui dampnacionis augmentum in ministrum iusticie funestus insiluit ipsumque crudeliter trucidauit Postmodum ille scelestus occisor tollens birretum de capite sancti pontificis et imposuit capiti suo Regressus in domum de commisso flagicio se iactat dicens quod ursum prostrasset per hoc significans occisionem sancti viri Cum autem birretum de capite deponere vellet carnem et cutem simul a testa capitis amovebat Congrua profecto divine ulcionis vindicta ut tali pena miserabiliter torqueretur qui non est veritus episcopum Domini occidere et occisum spoliare Post obitum suum multis miraculis claruit Nam filia cuiusdam cum defuncta a parentibus plangeretur invocato sancto henrico pristine redditur sanitati Mulier que grauem cecitatem per annum passa per inuocacionem sancti uirtuti sanata est