REgnante illustrissimo rege sancto erico in suecia sanctus henricus in anglia oriundus conspicuus vite sanctitate et morum honestate preclarus vpalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei cultum et noticiam magis magisque illustrabatur iugiter et informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita et moribus et ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectebatur affectu et sue specialis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini vt regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei et iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur ecclesia illo tempore crescens in timore dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum CUm vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in suecia gravia damna inferret frequenter sanctus Ericus rex assumpto secum de upsalensi ecclesia beato henrico collecto exercitu contra nominis christi et populi sui inimicos et suo subiugatis dominio baptizatis plurimis et fundatis in partibus illis ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Cum vero aedificationi et ecclesie edificationi finlandensis prudenter ac fideliter insudaret accidit ut homicidam quendam quem ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere vt facilitas venie nimiam incentiuam delinquendi non preberet Qui salutis remedium infelix vir sanguinum contempsit et in sue damnationis vertit augmentum odio se habens salubriter arguentem Ad ministrum itaque iusticie et sue salutis zelatorem funestus insiliit ipsumque crudeliter trucidauit Sic sacerdos acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne hieursalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit Postea ille scelestus occisor tollens de capite sancti pontificis birretum quod gestare consueuerat imposuit suo capiti et egressus domum de commisso flagitio se iactans quod ursum prostrauisset per hoc significans mortem sancti viri letabatur cum male fecisset et exultabat in rebus pessimis Dum autem birretum quod suo capiti imposuerat amovere tentaret cutis et caro birreto adheserunt et ea insimul amovebat Frater quidam sacerdos et predicator officio erlendus nomine per sex menses passus est dolorem capitis uehementem Qui in uigilia beati henrici uotum fecit quod si ab illa passione per ipsius auxilium liberaretur ante corpus sancti in signum gracie sibi facte caput de cera factum suspenderet et martyrem deinceps in reuerencia ampliori semper haberet et a languore fuit protinus liberatur Gudhinundus domini aboensis famulus cum uenisset in vesgociam ad sacerdotem in sandeem et post cenam bibisset memoriam sancti henrici sacerdos hoc audiens derisit et dixit Si ille est sanctus irascatur mihi si potest Sequenti nocte iacens in lecto nimio cruciari cepit tumore corporis et dolore Intelligens aduenisse causa derisionis quam optauerat iram predictum gudhinundum uocauit et de facta derisione penituit sanctum henricum ad sui curacionem inuocauit uotum recit quod uigiliam eius ieiunaret omnibus diebus uite sue et continuo fuit henrici auxilio liberatus