REgnante illustrissimo rege sancto erico in suetia sanctus henricus ex anglia oriundus conspicuus vite sanctitate & morum honestate preclarus vpsalensem regebat ecclesiam Quibus quasi duobus magnis luminaribus populus terre illius ad veri dei cultum et noticiam magis magisque illustrabatur iugiter & informabatur Sanctus autem rex insignem pontificem vita & moribus & ecclesiastice dignitatis culmine prepollentem intimi amoris complectabatur affectu & sue spiritualis familiaritatis gratia plurimum honorabat Felix patria quam diuina maiestas concesserat talium ac tantorum rectorum eodem tempore moderamine gubernari Non erat tunc formidini vt regnum in se diuisum desolaretur dum ad gloriam dei & iustum tranquillumque regimen subditorum capita populorum tam concorditer conuenerunt Edificabatur ecclesia illo tempore crescens in timore dei rectificabantur leges quas simplex antiquitas vel minus recte condiderat vel obliquauerat perversitas malignorum CUm vero plebs finlandie tunc ceca et crudelis gentilitas habitantibus in Svecia gravia damna inferret frequenter Sanctus Ericus rex assumpto secum upsalensi episcopo beato henrico collectoque exercitu contra nominis christi et populi sui inimicos properabat quibus subiugatis et baptisatis plurimis fundatisque ibidem ecclesiis ad sueciam cum gloriosa victoria remeauit Cum vero aedificationi et ecclesie edificationi finlandensis prudenter ac fideliter insudaret Accidit ut homicidam quendam quem ob ipsius facinoris immanitatem ecclesiastica disciplina vellet corrigere vt facilitas venie nimiam incentiuam delinquendi preberet Qui salutis remedium infelix vir sanguinum contempsit & in sue damnationis vertit augmentum odio se habens salubriter arguentem Ad ministrum itaque iustitie ac sue salutis scelatorem funestus insiliit ipsumque crudeliter trucidauit sic sacerdos acceptabilis hostia diuinis oblata conspectibus occumbens pro iusticia templum superne hierusalem cum gloriosi palma triumphi feliciter introiuit